HISTORIA LIBRI JUDITH

CAPUT VI: De Nehemia

#II Esdr. I#II Esdr. II

Et factum est in anno vicesimo regis Artaxerxis. Erat pincerna regis Nehemias de filiis captivitatis. Qui dum esset in Susis castro audivit peregrinos Hebraice loquentes, et accedens sciscitatus est ab eis de statu Judaeae et Jerusalem, et accepit ab eis urbem esse sine muris, et habitare in ea populum Dei in afflictione. Nam per dies sustinebant hostium impetus, et noctibus intrabant latrunculi, et plateas implebant cadaveribus occisorum. Et flevit Nehemias, et cibum desiderabilem non gustavit, nocte et die clamans ad Dominum. Cumque staret in mensa, et levaret vinum regi, apparuit quasi languidus ante eum. Et ait rex: Quare tristis es, quodve malum latet in corde tuo? Et respondit tremens: Quia civitas sepulcri patrum meorum deserta est. Si bonum tibi videtur mitte me, et reaedificabo eam. Et ait regina, quae sedebat juxta regem: Quando reverteris? Et constituit ei tempus revertendi. Nec fuit haec regina Esther, ut quidam tradiderunt: Nec in diebus Esdrae historia illa occurrit. Non enim Esdras in volumine suo siluisset. Et dedit rex Nehemiae epistolam ad principes trans flumen. In qua mandaverat de honore exhibendo Nehemiae tanquam duci, et legato misso a latere ejus, et impendiis urbis reaedificandae. Et misit cum eo principes militum, et equites, et transitum faciens per Babyloniam, multos de filiis captivitatis secum reduxit, et venit in Jerusalem anno vicesimo quinto regis Artaxerxis secundum Josephum. Porro in Jerusalem summus erat sacerdos Elisaphat, filius Eliachim. Et siluit Nehemias tribus diebus, et nocte consurgens cum paucis circumibat ruinas murorum, considerans qualiter reaedificari possent. Quarto die locutus est Nehemias ad multitudinem: Venite, reaedificemus muros Jerusalem, et non simus ultra in opprobrium gentibus. Manus enim Dei nobiscum est, verba regis quae locutus est mihi.